라틴어 문장 검색

Haec in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israel in die, qua consecratum est: scutulae argenteae duodecim, phialae argenteae duodecim, acetabula duodecim,
이것이 제단에 기름을 붓던 날에 이스라엘의 수장들이 바친 제단 봉헌 예물이다. 곧 은 대접이 열둘, 은 쟁반이 열둘, 금 접시가 열둘이었다. (불가타 성경, 민수기, 7장84)
acetabula aurea duodecim plena incenso denos siclos appendentia pondere sanctuarii, id est simul auri sicli centum viginti;
향을 가득 담은 금 접시는 열둘이었는데, 하나가 성소 세켈로 열 세켈이었으므로, 접시에 쓰인 금은 모두 백이십 세켈이었다. (불가타 성경, 민수기, 7장86)
Ut valles dilatantur, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut aloe, quam plantavit Dominus, quasi cedri prope aquas.
골짜기처럼 뻗어 있고 강가의 동산 같구나. 주님께서 심으신 침향나무 같고 물가의 향백나무 같구나. (불가타 성경, 민수기, 24장6)
Myrrha et aloe et casia omnia vestimenta tua e domibus eburneis chordae delectant te.
몰약과 침향과 계피로 당신 옷들이 모두 향기로우며 상아궁에서 흘러나오는 현악 소리가 당신을 즐겁게 합니다. (불가타 성경, 시편, 45장9)
aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo.
잠자리에 몰약과 침향과 육계향도 뿌렸어요. (불가타 성경, 잠언, 7장17)
Nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis turiferis, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.
나르드와 사프란 향초와 육계향 온갖 향나무와 함께 몰약과 침향 온갖 최상의 향료도 있다오. (불가타 성경, 아가, 4장14)
Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.
언젠가 밤에 예수님을 찾아왔던 니코데모도 몰약과 침향을 섞은 것을 백 리트라쯤 가지고 왔다. (불가타 성경, 요한 복음서, 19장39)
Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit acetabulum femoris eius, et statim luxatum est acetabulum femoris Iacob, cum luctaretur cum illo.
그는 야곱을 이길 수 없다는 것을 알고 야곱의 엉덩이뼈를 쳤다. 그래서 야곱은 그와 씨름을 하다 엉덩이뼈를 다치게 되었다. (불가타 성경, 창세기, 32장26)
veluti lignum aloes pro xylobalsamo, cassiam pro cinamomo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:3)
dein, si parum illa proficient, aloen sumat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장103)
— Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum vel hysopum vel piperis acetabulum vel scamoniae paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장3)
1 Sanguinem supprimunt atramentum sutorium, quod Graeci chalcanthon appellant, chalcities, acacia, et ex aqua Lycium, tus, aloe, cummi, plumbum combustum, porrum, herba sanguinalis;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 1장1)
Est tamen, quod refrigerare possit, ad calidas podagras aptum, Habet gallae et immaturae et alterius, coriandri seminis, cicutae, lacrimae aridae, cummis, singulorum plenum acetabulum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장2)
cachryos acetabulo, piperis granis XL;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장28)
et in quo est sulpuris P. I, lapidis quem pyriten vocant P. IIII, cumini acetabulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장70)

SEARCH

MENU NAVIGATION